monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 19, 5
Deinceps multa et alii prophetae vetustiores litteris vestris. Nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo praecucurrit, aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus legis. Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de Divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum, Solon eidem regi finem longae vitae intuendum praedicavit non aliter, quam Prophetae ; adeo respici potest, tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse.